monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 69, 10
Haec, fili Oceane, sollicito timore perquirere : haec magistri Ecclesiae custodire debebunt: hos in Sacerdotibus eligendis canones observare: non iuxta propria odia et privatas simultates, carpentemque semper auctorem suum, invidiam, legem Christi interpretari. Vide quantum sit testimonium huius, quem arguunt, mariti, cui praeter vinculum coniugale, et hoc ante baptismum, nihil aliud ab aemulis obiici potest. 'Qui praecipit non moechandum, ipse dixit, et non occides' . Si non moechamur, sed occidimus, transgressores legis sumus. 'Qui totam legem servaverit, et offenderit in uno, fit omnium reus' . Itaque cum opposuerint nobis uxorem ante baptismum, nos ab eis omnia quae post baptismum praecepta sunt, requiramus. PRAETEREUNT quod non licet: et obiiciunt quod concessum est.